#Matth. XXVII; Joan. XIX#cap. XV#Isa. LXIII
Milites ergo praesidis suscipientes Jesum, et exuentes eum, circumdederunt ei chlamidem coccineam ad similitudinem purpurae, qua reges utebantur, et potuit in chlamide illa, assutum esse aliquid purpurae intus, ut in aestiva chlamide fieri solet, quia et Marcusdicit, eum indutum purpura. Pro diademate autem plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus. Qui attentius considerasse se dicunt, spinas illas asserunt, juncos fuisse marinos, quorum acies non minus spina pungit, quia dura est et penetrativa. Unde et poeta: . . . . Et acuta cuspide junci. Credibile est autem aculeos coronae cruorem de capite extraxisse. Etiam flagellis cruor dorsi extractus est, et sanguineus sudor alias partes corporis tinxit, ut non tantum manus, et pedes, et latus dicamus aspersa sanguine, sed tota veste tincta Christum ascendisse de Bosra, pro sceptro autem dederunt in manu ejus arundinem, et illudebant ei, tanquam volenti regnare, nec valenti.